monumenta.ch > Plinius > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 85
{XLVII} In eadem Hispania inventa est Cantabrica per divi Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique caule iunceo, pedali, in quo sunt flosculi oblongi veluti calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere Hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc hodie in more sit laetiore convictu potionem e centum herbis mulso additis credere saluberrimam suavissimamque. nec quisquam genera earum iam novit aut multitudinem, numerus tamen constat in nomine.